"Quorum primum continet dictiones Latinas in Hispanum sermonem translatas: Secundum nomina propria regionum, urbium, montium, fluviorum, &c. Tertium autem neotéricas ac vulgares regionum, urbium, oppidorum, &c. appellationes in Latinum sermonem conversas: Quartum & ultimum Hispanas voces Latinè interpretatas complectitur. Accesserunt permultae dictiones tum ex sacris bibliis, tùm ex utriusque Juris voluminibus."
"Index praetereà verborum veterum, & rarò usitatorum apud Terentium: Verba item Legum XII Tabularum: Index insupèr utilissimus, in quo opposita emendataque quotidiani sermonis barbaries: Notae etiam Atiquorum, hos est, Dictionum compenida, quibus prisci Latina tùm in numismatibus & inscriptionibus, tùm aliis in monumentis utebantur: Dictionarium tandem Arabicum in calce Hispani Dictionarii positum."